monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 1, 2, 15
Et loqueris verba mea ad eos: si forte audiant, et timeant, vel quiescant, quoniam irritatores sunt. Tu autem, fili hominis, audi quod ego loquor ad te. Non ergo cessandum, licet mali sint, quibus loquimur; quin secundum Apostolum , opportune, importune verbum Dei praedicemus, quia potest fieri, ut et durus corrigatur ad mollitiem, et qui obediens est, mutata voluntate non audiat.